SPATHISTEr

SPATHISTEr
SPATHISTEr
ferreum instrumentum, quô Hebraei nonnulli praeputium sibi attrahebant, ne dignoscerentur esse Mosaicae legis cultores, utque sic iniurias, persecutiones ac tormenta evitarent; a σπάω, atrraho, memoratur Epiphanio l. de Ponder. et Mensur. At hoc gravius est, quod etiam a circumcisione praeputiati fiunt arte quâdam Medicâ, per instrumentum attractorium Spathisterem appellatum, infimam membrorum cuticulam attrahi sinentes, suturamque admittentes, et glutinatoriis circumdatis, praeputium rursus superinducunt. Cuiusmodi fuêre illi, de quibus ad Gentiles desciscentibus, dicitur 1. Maccab. c. 1. v. 16. Et fecerunt sibi praeputia. Item de quibus Iosephus, circumcisionem eos sic occultasse, ut nudi a Graecis non distinguerentur, refert Antiqq. l. 12. c. 6. Unde Apostolus 1. Cora c. 7. v. 18. περιτετμημένος τις ενλήθη; Μὴ ἐπισπάςθω, Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat sibi praeputium. Inventorem eius Esavum facit idem Epiphanius, quem Hôc pactô, velut Apostatam, paternum signum abstulisse, divinamque legem sic ex animo suo abolevisse, addit. Vide Dominic. Macrum in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PRAEPUTIATUS — h. e. incircumcisus. Tertullian. advers. Marcionem, Christus proprius et legitimus Dei Antistes, praeputiati Sacerdetii Pontifex. Meminit eorum, qui, cum circumcisi essent, arte Chirurgicâ, praeputiati denuo factisunt, damnatque morem Paulus 1.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”